Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.29.1 Cic. Fam. 13.29.4 (English) >>Cic. Fam. 13.29.6

13.29.2 exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia quo spectent. id primum ergo habeto, non sine magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor familiarissime. notae tibi sunt varietates meorum temporum. in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae. 13.29.3 huius propinquus fuit T. Antistius. qui cum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque ei successum esset, Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit. facere Antistius nihil potuit ; nam si potuisset, nihil ei fuisset antiquius quam ad Capitonem, quem ut parentem diligebat, reverti, praesertim <cum> sciret quanti is Caesarem faceret semperque fecisset. sed oppressus tantum attigit negoti quantum recusare non potuit. 13.29.4 Cum signaretur argentum Apolloniae, non possum dicere eum praefuisse neque possum negare adfuisse, sed non plus duobus aut tribus mensibus. deinde afuit a castris ; fugit omne negotium. hoc mihi ut testi velim credas ; meam enim ille maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia communicabat. itaque abdidit se in intimam Macedoniam, quo potuit longissime a castris, non modo ut non praeesset ulli negotio sed etiam ut ne interesset quidem. is post proelium se ad hominem necessarium, A. Plautium, in Bithyniam contulit. ibi eum Caesar cum vidisset, nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam iussit venire. ille in morbum continuo incidit, ex quo non convaluit. aeger Corcyram venit ibi est mortuus. testamento, quod Romae Paulo et Marcello consulibus fecerat, heres ex parte dimidia et tertia est Capito ; in sextante sunt ii quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse ea est ad HS X_X_X_. sed de hoc Caesar viderit.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.29.1 Cic. Fam. 13.29.4 (English) >>Cic. Fam. 13.29.6

Powered by PhiloLogic